- PARIARE
- PARIAREapud Ulpianum, ἰσάζειν Graecis, est rationes ita putare, ut expensa paria fiant acceptis, vide Budaeum, Alciarum, Vallam, anton. Augustinum Observationibus l. 4. c. 12. God. Stewechium Electis Arnobianis l. 6. sub fin. ubi paria facere idem esse, docet, et Becmannum in Originibus L. L. Hinc Pariare Vela, dicuntur navigantes, qui paribus et aequis velis secundô flatu cursum tenent. Virgil. l. 4. Aen. v. 587.Seusit et aequatis classem procedere velis.Cum enim aequaliter tenduntur dextra et finistra vela, tum prospera navigatio est; aequatas quippe et secundas auras spirare indicat. Unde apud Eund. aequatae spirant aurae. Auctor vetus apud Macrobium l. 6. c. 4. Paestanum et Vibonensem sinum pedibus aequis transmisimus, velis aequis vel aequaliter tensis. Catullus, Epigr. 4. v. 21.—— sive utrumque IuppiterSimul secundus incidisset in pedemUbi pedes proprie sunt funes ad angulos velorum, quibus ea, pro venti mutabilitate, vertebantur, sic ut modo dextri, modo sinistri, proserrentur, prout erat ventus,—— Laeva sive dexteraVocaret aura.Nam vela ventis obvertebantur, ad excipiendos flatus. Plautus, Paenul. Actu. 3. sc. 5. v. 9. Utcumque ventus est, exin velum vortitur: adeoque modo ad laevam; modo ad dextram, vertebantur; modo dextri pedes modo sinistri proferebantur. Plin. l. 2. c. 47. Iisdem autem ventis in contrarium navigatur prolatis pedibus, ut noctu plerumque adversa vela concurrant. In diversum prolatis pedibus, in contrarium navigatur, ita ut adversa vela concurrant etiam iisdem ventis. At pariata et aequata dicebantur vela, cum in dextrum et sinistrum simul ventus ingrueret, qui maxime secundus etc. Inde repariare vela in Aegyptum, apud Solin. 6. 33. ad quem vide Exercitationes Salmasii p. 568. At Pariatio vel Pariagium, apud Recentiores, item Appariatio, Gallis Pariage, maxime sumitur pro associatione Domini. Unde Associationes etiam dicuntur passim. Monasteriorum quippe et Ecclesiarum Praesules, ut bona sua tuta et illaesa possiderent, eorum partem Regibus aut Magnatibus concedebant, quo reliquam horum praesidiô ac patrociniô tutarentur: quemadmodum, ut est apud Tacitum, Caesares passim scribebaut heredes ex triente vel semisse quo tutius ab iis reliquum patrimonium liberis propinquisque asservaretur. Vide Chopinum de Domanio l. 2. tit. 8. artic. 7. et de sacra Politia l. 3. tit. 3. artic. 8. et 9. ubi complura eiusmodi Pariagorum profert exempla, quorum quidem ea potissimum erat conditio, ut in Appariationem adscripti partem praedii sibi concessam alienare nullô modô possent etc. Sed et Pariarios vocabant, quibus iuris pars quaelibet erat in aliquo pretio. Sic legitur, apud Plantavitium p. 228. Episcopum Lodovensem, ut Pariarium Castri de S. Privato, praeter ea, quae ad ipsum spectabant, tamquam ad maiorem dominum, et Dominum supremum et Dominum feudi, habuisse in iurisdictione dicti castri decem hebdomadas: quibus scil. in solidum pro Castri Domino haberetur etc. Vide Car. du Fresne Glossar. ubi fimilium conditionum in Pariagiis exempla habes complura. Paragium vero seu, Paraticum, conditionis ac nobilitatis paritas, iuxta quam Barones debent maritare sorores, aut amitas, fratres aut nepotes, ut est in Constitut. Sic. l. 3. tit. 33. quam congruam parilitatem Martianus Capella l. 1. ὁμαλὸν γάμον Aeschylus appellat in Prometheo. Vide de hâc vocis notione eundem Car. du Fresne ibid. et supra, voce Disparagare. Sed et Paragium hinc appellatum, quidquid feudale a fratre primogenito secundo genitis in partem hereditatis datur, qui id ab ipso primogenito fratre tenent, pari ac ille reliquum feudum, conditione, absque tamen homagio (quod is pro toto feudo dominico praestat) usque ad 7. generationem, quâ finitâ, omnis sanguinis affi nitas exstincta censetur, adeoque, qui tum excipiunt, homagium heredibus primogeniti praestare necesse habent: quam in rem vide plura apud eund. ad Ioinvillam Dissert. 3. nec non ubi supra. Idem Apparagium quoque dicitur. Vide et supra Apanagium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.